monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 45
{XVII} egressos Portis excipit protinus gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur ad Portas, DCC hunc enim cardinem Alexandri Magni itinerum fecere ab iis Portis ad Indiae principium stadia XV prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant Zariasta, MMMDCC, inde ad Iaxartem amnem V